Znaleziono 1056 Wyniki dla: Ana
Cumque locutus eis fuisset rex, non sunt inventi de universis tales ut Daniel, Ananias, Misael et Azarias; et steterunt in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 19)
et ingressus est domum suam Ananiaeque, Misaeli et Azariae sociis suis indicavit negotium, (Prophetia Danielis 2, 17)
Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula; quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio fornacis ardentis flammae et de medio ignis eruit nos. (Prophetia Danielis 3, 88)
Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus. (Prophetia Danielis 7, 9)
Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: “Semen Chanaan et non Iudae, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. (Prophetia Danielis 13, 56)
quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”. (Prophetia Osee 2, 7)
Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius, (Prophetia Osee 2, 11)
Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere. (Prophetia Osee 5, 13)
“Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos. (Prophetia Osee 6, 1)
Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum. (Prophetia Osee 7, 1)
Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit. (Prophetia Osee 12, 8)
“Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. (Prophetia Osee 14, 5)