Znaleziono 1056 Wyniki dla: Ana
et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram hanc lacte et melle manantem. (Liber Deuteronomii 26, 9)
Respice de habitaculo sancto tuo, de caelo, et benedic populo tuo Israel et terrae, quam dedisti nobis, sicut iurasti patribus nostris, terrae lacte et melle mananti”. (Liber Deuteronomii 26, 15)
ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso, ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut locutus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi. (Liber Deuteronomii 27, 3)
Percutiet te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non poteris a planta pedis usque ad verticem tuum. (Liber Deuteronomii 28, 35)
Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse. (Liber Deuteronomii 29, 7)
Introducam enim eum in terram, pro qua iuravi patribus eius, lacte et melle manantem. Cumque comederit et saturatus crassusque fuerit, avertetur ad deos alienos, et servient eis detrahentque mihi et irritum facient pactum meum. (Liber Deuteronomii 31, 20)
fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile. (Liber Deuteronomii 32, 33)
Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere. (Liber Deuteronomii 32, 39)
“Ascende in montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab contra Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam. (Liber Deuteronomii 32, 49)
quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse”. (Liber Deuteronomii 33, 17)
et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale (Liber Deuteronomii 34, 2)
Rubenitis quoque et Gaditis et dimidiae tribui Manasse ait: (Liber Iosue 1, 12)