Znaleziono 151 Wyniki dla: Ahaz rex Iuda

  • Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: “Vivit Dominus Deus”, in omni terra Aegypti. (Liber Ieremiae 44, 26)

  • quoniam non est viduatus Israel et Iuda a Deo suo, Domino exercituum; terra autem eorum repleta est delicto in conspectu Sancti Israel. (Liber Ieremiae 51, 5)

  • quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda, usquequo proiceret eos a facie sua. Et recessit Sedecias a rege Babylonis. (Liber Ieremiae 52, 3)

  • et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua. (Liber Ieremiae 52, 27)

  • Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem. (Prophetia Ezechielis 27, 17)

  • Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus rex ait: “Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit rex pater meus de Iuda? (Prophetia Danielis 5, 13)

  • Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit Dominus”. (Prophetia Osee 4, 15)

  • Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere. (Prophetia Osee 5, 13)

  • Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. (Prophetia Osee 6, 4)

  • Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei. (Prophetia Osee 6, 11)

  • Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. (Prophetia Osee 12, 3)

  • Et Iuda in aeternum habitabitur, et Ierusalem in generationem et generationem; (Prophetia Ioel 4, 20)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina