Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
“Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)
Nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 4)
Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges. (Liber Leviticus 19, 9)
Et in sacrificium suum pro delicto offeret Domino ad ostium tabernaculi conventus arietem; (Liber Leviticus 19, 21)
Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 31)
Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum; (Liber Leviticus 19, 33)
sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 34)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 20, 1)
“Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum. (Liber Leviticus 20, 2)
Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 6)
Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. (Liber Leviticus 20, 10)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Loquere ad sacer dotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, (Liber Leviticus 21, 1)