Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
Si sanatus fuerit, qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies ad emundationem sui et, lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. (Liber Leviticus 15, 13)
Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos sacerdoti. (Liber Leviticus 15, 14)
Vir, de quo egreditur semen, lavabit aqua omne corpus suum et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 16)
Vestem et pellem, super quam fuerit semen effusum, lavabitur aqua et immunda erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 17)
Si cum muliere coierit vir, lavabunt se aqua et immundi erunt usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 18)
Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. Omnis, qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum; (Liber Leviticus 15, 19)
Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 21)
Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 22)
Et quicumque tetigerit omne, quod fuerit super lectum vel supellectilem, in qua illa sederit, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 23)
Quicumque tetigerit ea, polluetur; lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 27)
Et octavo die assumet pro se duos turtures vel duos pullos columbae afferetque sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus. (Liber Leviticus 15, 29)
Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum Aaron, quando appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt, (Liber Leviticus 16, 1)