Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius”. (Prophetia Zachariae 5, 4)
Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?”. (Prophetia Zachariae 5, 5)
Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quo istae deferunt epham?”. (Prophetia Zachariae 5, 10)
Et dixit ad me: “Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et, postquam constructa fuerit, ponetur ibi super basem suam”. (Prophetia Zachariae 5, 11)
Et rursus levavi oculos meos et vidi: et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium; et montes, montes aerei. (Prophetia Zachariae 6, 1)
In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, (Prophetia Zachariae 6, 2)
et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii. (Prophetia Zachariae 6, 3)
Et respondi et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec, domine mi?”. (Prophetia Zachariae 6, 4)
Et respondit angelus et ait ad me: “Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae”. (Prophetia Zachariae 6, 5)
In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri. (Prophetia Zachariae 6, 6)
Et vocavit me et locutus est ad me dicens: “Ecce, qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis”. (Prophetia Zachariae 6, 8)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Zachariae 6, 9)