Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 35, 8)
In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 9)
Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum dati sunt!”. (Prophetia Ezechielis 35, 12)
Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi. (Prophetia Ezechielis 35, 13)
Quia ecce ego ad vos et convertar ad vos, et arabimini et accipietis sementem; (Prophetia Ezechielis 36, 9)
Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et hereditate possidebunt te, et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut eos facias absque liberis. (Prophetia Ezechielis 36, 12)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 36, 16)
Et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: “Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt”. (Prophetia Ezechielis 36, 20)
Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt. (Prophetia Ezechielis 36, 21)
Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis; (Prophetia Ezechielis 36, 22)
Tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris et adducam vos in terram vestram; (Prophetia Ezechielis 36, 24)
Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc exorabor a domo Israel, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum, (Prophetia Ezechielis 36, 37)