Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
Deducam eos quasi agnos ad victimam, quasi arietes cum haedis”. (Liber Ieremiae 51, 40)
“Et visitabo super Bel in Babylone et eiciam, quod absorbuerat, de ore eius; et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet. (Liber Ieremiae 51, 44)
Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra eius confundetur, et universi interfecti eius cadent in medio eius. (Liber Ieremiae 51, 47)
Et Babylon cadet, occisi in Israel, sicut pro Babylone ceciderunt occisi universae terrae. (Liber Ieremiae 51, 49)
Qui fugistis gladium, ite, nolite stare; recordamini procul Domini, et Ierusalem ascendat super cor vestrum. (Liber Ieremiae 51, 50)
Et dixit Ieremias ad Saraiam: “Cum veneris in Babylonem et videris et legeris omnia verba haec, (Liber Ieremiae 51, 61)
dices: “Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo”. (Liber Ieremiae 51, 62)
Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medium Euphraten (Liber Ieremiae 51, 63)
et dices: “Sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur””. Hucusque verba Ieremiae. (Liber Ieremiae 51, 64)
Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. (Liber Ieremiae 52, 4)
Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae. (Liber Ieremiae 52, 5)
Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam, quae ducit in Arabam. (Liber Ieremiae 52, 7)