Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
Ante iudicium para advocatum tibi et, antequam loquaris, disce. (Liber Ecclesiasticus 18, 19)
Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga teipsum et in hora visitationis invenies propitiationem. (Liber Ecclesiasticus 18, 20)
Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 22)
A mane usque ad vesperam mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. (Liber Ecclesiasticus 18, 26)
Audisti verbum adversus proximum tuum? Commoriatur in te fidens quoniam non te dirumpet. (Liber Ecclesiasticus 19, 10)
Corripe amicum, ne forte fecerit malum et ipse dicat: “Non feci”; aut, si fecerit, ne iterum addat facere. (Liber Ecclesiasticus 19, 13)
Concupiscentia spadonis devirginans iuvenculam: (Liber Ecclesiasticus 20, 2)
Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, quia procax est ad loquendum. (Liber Ecclesiasticus 20, 5)
Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. (Liber Ecclesiasticus 20, 7)
Fili, peccasti? Non adicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. (Liber Ecclesiasticus 21, 1)
Quasi a facie colubri fuge peccata: et, si accesseris ad illa, mordebunt te. (Liber Ecclesiasticus 21, 2)
Terror et iniuriae annullabunt substantiam, et domus, quae nimis locuples est, annullabitur superbia; sic substantia superbi eradicabitur. (Liber Ecclesiasticus 21, 5)