Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46, 5)
Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres. (Liber Genesis 46, 15)
Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli. (Liber Genesis 46, 16)
Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen. (Liber Genesis 46, 28)
Dixitque Israel ad Ioseph: “Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo”. (Liber Genesis 46, 30)
Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me. (Liber Genesis 46, 31)
Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum. (Liber Genesis 46, 32)
Dixeruntque ad pharaonem: “Ad peregrinandum in terra venimus, quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame, in terra Chanaan petimusque, ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen”. (Liber Genesis 47, 4)
Dixit itaque rex ad Ioseph: “Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. (Liber Genesis 47, 5)
Terra Aegypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum”. (Liber Genesis 47, 6)
Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi (Liber Genesis 47, 7)
respondit: “Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt”. (Liber Genesis 47, 9)