Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis. (Liber Nehemiae 4, 7)
Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: “Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris”. (Liber Nehemiae 4, 8)
Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum. (Liber Nehemiae 4, 9)
Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium; (Liber Nehemiae 4, 11)
aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me. (Liber Nehemiae 4, 12)
Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: “Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero; (Liber Nehemiae 4, 13)
in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis”. (Liber Nehemiae 4, 14)
Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua. (Liber Nehemiae 4, 17)
Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudaeos. (Liber Nehemiae 5, 1)
Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: “Usuras singuli a fratribus vestris exigitis!”. Et congregavi adversum eos contionem magnam (Liber Nehemiae 5, 7)
Dixique ad eos: “Non est bona res, quam facitis. Quare non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris? (Liber Nehemiae 5, 9)
A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus. (Liber Nehemiae 5, 14)