Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos, qui in custodia tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat, (Liber Genesis 39, 22)
Et princeps satellitum tradidit eos Ioseph, qui ministrabat eis. Aliquantulum temporis illi in custodia tenebantur. (Liber Genesis 40, 4)
Ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes, (Liber Genesis 40, 6)
Qui responderunt: “Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis”. Dixitque ad eos Ioseph: “Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis”. (Liber Genesis 40, 8)
calicemque pharaonis in manu mea. Tuli ergo uvas et expressi in calicem, quem tenebam, et tradidi poculum pharaoni”. (Liber Genesis 40, 11)
Respondit Ioseph: “Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt, (Liber Genesis 40, 12)
post quos elevabit pharao caput tuum et restituet te in gradum pristinum; dabisque ei calicem iuxta officium tuum, sicut facere ante consueveras. (Liber Genesis 40, 13)
Respondit Ioseph: “Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt, (Liber Genesis 40, 18)
Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes coniectores Aegypti cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. (Liber Genesis 41, 8)
Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei. (Liber Genesis 41, 14)
quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram, (Liber Genesis 41, 30)
Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur. (Liber Genesis 41, 32)