Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi”. (Liber I Samuelis 16, 3)
Et ait: “Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium. (Liber I Samuelis 16, 5)
Et dixit Dominus ad Samuelem: “Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor”. (Liber I Samuelis 16, 7)
Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: “Nec hunc elegit Dominus”. (Liber I Samuelis 16, 8)
Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: “Etiam hunc non elegit Dominus”. (Liber I Samuelis 16, 9)
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: “Non elegit Dominus ex istis”. (Liber I Samuelis 16, 10)
Dixitque Samuel ad Isai: “Numquid iam completi sunt filii?”. Qui respondit: “Adhuc reliquus est minimus et pascit oves”. Et ait Samuel ad Isai: “Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit”. (Liber I Samuelis 16, 11)
Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “Surge, unge eum; ipse est enim”. (Liber I Samuelis 16, 12)
Dixeruntque servi Saul ad eum: “Ecce spiritus Dei malus exagitat te. (Liber I Samuelis 16, 15)
Et ait Saul ad servos suos: “Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me”. (Liber I Samuelis 16, 17)
Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis”. (Liber I Samuelis 16, 19)
Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)