Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse trecentos viros tenuit. Castra autem Madian erant subter eum in valle. (Liber Iudicum 7, 8)
Eadem nocte dixit Dominus ad eum: “Surge et descende in castra, quia tradidi ea in manu tua. (Liber Iudicum 7, 9)
Et, cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes”. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae. (Liber Iudicum 7, 11)
Madian autem et Amalec et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo; cameli quoque innumerabiles erant sicut arena, quae iacet in litoribus maris. (Liber Iudicum 7, 12)
Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo et dicebat: “Ecce vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit”. (Liber Iudicum 7, 13)
Respondit is, cui loquebatur: “Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelitae; tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius”. (Liber Iudicum 7, 14)
Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius, adoravit et reversus ad castra Israel ait: “Surgite, tradidit enim Dominus in manus vestras castra Madian”. (Liber Iudicum 7, 15)
Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampades in medio lagoenarum (Liber Iudicum 7, 16)
et dixit ad eos: “Quod me facere videritis, hoc facite; ingrediar extremam partem castrorum, et, quod fecero, sectamini. (Liber Iudicum 7, 17)
Cumque in tribus personarent turmis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque: “Gladius Domino et Gedeoni!”, (Liber Iudicum 7, 20)
Et insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant fugientes usque Bethsetta, Sareda et crepidinem Abelmehula in Tebbath. (Liber Iudicum 7, 22)
Convocati autem viri Israel de Nephthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian. (Liber Iudicum 7, 23)