Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
et deponet vestem captivitatis sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense; et postea intrabis ad eam sociaberisque illi, et erit uxor tua. (Liber Deuteronomii 21, 13)
apprehendent eum et ducent ad seniores civitatis suae et ad portam iudicii (Liber Deuteronomii 21, 19)
dicentque ad eos: “Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis potatorum”. (Liber Deuteronomii 21, 20)
non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. (Liber Deuteronomii 21, 23)
Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecto tuo per circuitum, ne adducas sanguinem super domum tuam et sis reus, labente aliquo in praeceps ruente. (Liber Deuteronomii 22, 8)
Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam (Liber Deuteronomii 22, 13)
imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: “Uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem”, (Liber Deuteronomii 22, 14)
tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt, (Liber Deuteronomii 22, 15)
educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 21)
Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel. (Liber Deuteronomii 22, 22)
educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)
Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad iudicium venerit, (Liber Deuteronomii 22, 28)