Mosaico decorativo

Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad

  • Sed et ille, qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 8)

  • Cumque laverit, qui vaccae portaverat cineres, vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel et advenae, qui habitant inter eos, sanctum iure perpetuo. (Liber Numeri 19, 10)

  • Qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit immundus, (Liber Numeri 19, 11)

  • Si quis in agro tetigerit cadaver hominis gladio occisi aut per se mortui sive os illius vel sepulcrum, immundus erit septem diebus. (Liber Numeri 19, 16)

  • Atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die; expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperum. (Liber Numeri 19, 19)

  • Erit vobis praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque, qui aspergit aqua lustrali, lavabit vestimenta sua; omnis, qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 21)

  • Quidquid tetigerit immundus, immundum erit, et anima, quae horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum”. (Liber Numeri 19, 22)

  • Veneruntque filii Israel et omnis congregatio in de sertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco. (Liber Numeri 20, 1)

  • Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron (Liber Numeri 20, 2)

  • Quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec vineas nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum?”. (Liber Numeri 20, 5)

  • Venitque Moyses et Aaron, relicta congregatione, ad introitum tabernaculi conventus corrueruntque proni in terram, et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 20, 7)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina