Znaleziono 225 Wyniki dla: Abram et Lot oves et boves et Sodomam et Gomorrham
Ipse autem respondens ait: “Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 24)
Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 11)
Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)
et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 33)
Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)
Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. (Evangelium secundum Marcum 6, 34)
Et ait eis Iesus: “Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”. (Evangelium secundum Marcum 14, 27)
“Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam? (Evangelium secundum Lucam 15, 4)
Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; (Evangelium secundum Ioannem 2, 14)
et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; (Evangelium secundum Ioannem 2, 15)
Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. (Evangelium secundum Ioannem 10, 3)
Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; (Evangelium secundum Ioannem 10, 4)