Znaleziono 334 Wyniki dla: Abraham Saram Isaac Foedus Descensus
Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terrae quoque memor ero, (Liber Leviticus 26, 42)
"Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me, (Liber Numeri 32, 11)
En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”. (Liber Deuteronomii 1, 8)
Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb. (Liber Deuteronomii 5, 2)
Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, (Liber Deuteronomii 6, 10)
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum (Liber Deuteronomii 7, 2)
Neque enim propter iustitiam tuam et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum, sed quia illae egerunt impie, introeunte te, Dominus Deus tuus expellet eos ante te, et ut compleat verbum suum Dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. (Liber Deuteronomii 9, 5)
Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac et Iacob; ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum, (Liber Deuteronomii 9, 27)
Sin autem foedus inire noluerit et coeperit contra te bellum, oppugnabis eam. (Liber Deuteronomii 20, 12)
Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb. (Liber Deuteronomii 28, 69)
ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. (Liber Deuteronomii 29, 12)
Nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo, (Liber Deuteronomii 29, 13)