Znaleziono 218 Wyniki dla: Abraham Agar Sara descensus

  • Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, (Liber Genesis 16, 1)

  • tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. (Liber Genesis 16, 3)

  • dixit: “Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis?”. Quae respondit: “A facie Sarai dominae meae ego fugio”. (Liber Genesis 16, 8)

  • Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael. (Liber Genesis 16, 15)

  • Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem. (Liber Genesis 16, 16)

  • nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. (Liber Genesis 17, 5)

  • Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17, 9)

  • Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. (Liber Genesis 17, 15)

  • Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”. (Liber Genesis 17, 17)

  • Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. (Liber Genesis 17, 19)

  • Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”. (Liber Genesis 17, 21)

  • Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham. (Liber Genesis 17, 22)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina