Znaleziono 326 Wyniki dla: Aaron pectoralis
Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud; (Liber Exodus 30, 7)
Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino”. (Liber Exodus 30, 10)
lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes. (Liber Exodus 30, 19)
Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 30, 30)
et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris, (Liber Exodus 31, 10)
Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. (Liber Exodus 32, 1)
Dixitque ad eos Aaron: “Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me”. (Liber Exodus 32, 2)
Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron. (Liber Exodus 32, 3)
Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “Cras sollemnitas Domini est”. (Liber Exodus 32, 5)
Dixitque ad Aaron: “Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?”. (Liber Exodus 32, 21)
Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum. (Liber Exodus 32, 25)
Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. (Liber Exodus 32, 35)