Fondare 92 Risultati per: timore
Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. (Liber Ecclesiasticus 45, 2)
Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini, (Liber Ecclesiasticus 45, 28)
Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi. (Prophetia Ezechielis 34, 27)
Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)
Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota. (Prophetia Ionae 1, 16)
Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 4)
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 8)
Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti. (Evangelium secundum Marcum 9, 5)
ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Evangelium secundum Lucam 2, 9)