Fondare 64 Risultati per: timor Dei
Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. (Liber Proverbiorum 8, 13)
Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. (Liber Proverbiorum 10, 27)
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. (Liber Proverbiorum 14, 27)
Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas. (Liber Proverbiorum 15, 33)
Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient. (Liber Proverbiorum 18, 8)
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. (Liber Proverbiorum 19, 23)
Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. (Liber Proverbiorum 22, 4)
nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum. (Liber Sapientiae 17, 11)
aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat. (Liber Sapientiae 17, 14)
Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis. (Liber Ecclesiasticus 1, 11)
Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. (Liber Ecclesiasticus 1, 12)