Fondare 223 Risultati per: templum Salomonis

  • Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, (Liber I Paralipomenon 3, 10)

  • et super hæc quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quæ præparavi in ædem sanctam. (Liber I Paralipomenon 29, 3)

  • Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini. (Liber II Paralipomenon 7, 2)

  • Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare æneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. (Liber II Paralipomenon 7, 7)

  • Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ. (Liber II Paralipomenon 8, 6)

  • Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 8, 10)

  • Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem. (Liber II Paralipomenon 8, 18)

  • Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo. (Liber II Paralipomenon 9, 1)

  • Quæ postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam ædificaverat, (Liber II Paralipomenon 9, 3)

  • Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas: (Liber II Paralipomenon 9, 10)

  • Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus: (Liber II Paralipomenon 9, 23)

  • Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat. (Liber II Paralipomenon 9, 29)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina