Fondare 207 Risultati per: servi
et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terræ, verbis Domini, quæ locutus est in manu Jeremiæ prophetæ. (Liber Ieremiae 37, 2)
Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum. (Lamentationes 5, 8)
Benedicite, servi Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 85)
Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. (Prophetia Danielis 3, 93)
Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. (Prophetia Danielis 9, 11)
Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. (Prophetia Danielis 9, 17)
Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. (Prophetia Danielis 13, 27)
Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicia. (Prophetia Malachiae 4, 4)
Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 27)
Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 28)
Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 27)
Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 10)