Fondare 917 Risultati per: potestatem humilitatem superbia poenitentia visionis interpretatione somnium lignum regem Babylon Nabuchodonosor angelos
et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. (Actus Apostolorum 13, 22)
quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum. (Actus Apostolorum 17, 7)
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? (Epistula ad Romanos 9, 21)
nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: (Epistula ad Romanos 13, 3)
Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis sæcularia? (Epistula I ad Corinthios 6, 3)
Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. (Epistula I ad Corinthios 7, 4)
Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. (Epistula I ad Corinthios 7, 37)
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? (Epistula I ad Corinthios 9, 4)
numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? (Epistula I ad Corinthios 9, 5)
aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? (Epistula I ad Corinthios 9, 6)
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. (Epistula I ad Corinthios 15, 24)