Fondare 221 Risultati per: natus iterum

  • ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. (Epistula II ad Corinthios 13, 2)

  • Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. (Epistula ad Galatas 1, 9)

  • neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: (Epistula ad Galatas 1, 17)

  • Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. (Epistula ad Galatas 2, 1)

  • Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo. (Epistula ad Galatas 2, 18)

  • Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? (Epistula ad Galatas 4, 9)

  • Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: (Epistula ad Galatas 4, 19)

  • Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: (Epistula ad Galatas 4, 23)

  • Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. (Epistula ad Galatas 4, 29)

  • State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. (Epistula ad Galatas 5, 1)

  • ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. (Epistula ad Philippenses 1, 26)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina