Fondare 124 Risultati per: muneribus fide implet promissio

  • Et sponsabo te mihi in fide ; et scies quia ego Dominus. (Prophetia Osee 2, 20)

  • Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala. (Prophetia Michaeae 3, 11)

  • Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso ; justus autem in fide sua vivet. (Prophetia Habacuc 2, 4)

  • Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 10)

  • Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. (Actus Apostolorum 3, 16)

  • Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. (Actus Apostolorum 6, 5)

  • quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. (Actus Apostolorum 11, 24)

  • Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. (Actus Apostolorum 13, 8)

  • confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. (Actus Apostolorum 14, 21)

  • et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. (Actus Apostolorum 15, 9)

  • Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie. (Actus Apostolorum 16, 5)

  • Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. (Epistula ad Romanos 1, 17)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina