Fondare 69 Risultati per: mors Agag

  • Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. (Epistula ad Hebraeos 9, 16)

  • Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ. (Apocalypsis Ioannis 6, 8)

  • Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. (Apocalypsis Ioannis 9, 6)

  • Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam. (Apocalypsis Ioannis 18, 8)

  • Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 6)

  • et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum. (Apocalypsis Ioannis 20, 13)

  • Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda. (Apocalypsis Ioannis 20, 14)

  • et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 4)

  • Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. (Apocalypsis Ioannis 21, 8)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina