Fondare 74 Risultati per: cogitationes
Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi fœnum areæ. (Prophetia Michaeae 4, 12)
Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam ; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas. (Prophetia Sophoniae 3, 7)
Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 4)
Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 25)
de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 19)
Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, (Evangelium secundum Marcum 7, 21)
et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. (Evangelium secundum Lucam 2, 35)
Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? (Evangelium secundum Lucam 5, 22)
Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)
At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, (Evangelium secundum Lucam 9, 47)
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? (Evangelium secundum Lucam 24, 38)