Fondare 2204 Risultati per: Vir
apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum, (Liber Deuteronomii 22, 18)
condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ. (Liber Deuteronomii 22, 19)
Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas, (Liber Deuteronomii 22, 20)
ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 21)
Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël. (Liber Deuteronomii 22, 22)
Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, (Liber Deuteronomii 22, 23)
educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)
Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus: (Liber Deuteronomii 22, 25)
Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit: (Liber Deuteronomii 22, 28)
Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quæ ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël, nec me in conjugem sumere. (Liber Deuteronomii 25, 7)
Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus: (Liber Deuteronomii 25, 11)
Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27, 14)
