Fondare 289 Risultati per: Vim
Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit: non enim audivimus vocem ejus. (Prophetia Danielis 9, 14)
Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc: peccavimus, iniquitatem fecimus. (Prophetia Danielis 9, 15)
Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: (Prophetia Danielis 13, 39)
hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: hujus rei testes sumus. (Prophetia Danielis 13, 40)
Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum: animadverte cujus vestigia sint hæc. (Prophetia Danielis 14, 18)
Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël. (Prophetia Osee 8, 2)
Visio Abdiæ. Hæc dicit Dominus Deus ad Edom: Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit: surgite, et consurgamus adversus eum in prælium. (Prophetia Abdiae 1, 1)
Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis? (Prophetia Habacuc 1, 2)
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit. (Prophetia Zachariae 1, 11)
Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. (Prophetia Zachariae 8, 23)
Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? (Prophetia Malachiae 3, 14)
Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 22)
