Fondare 600 Risultati per: Verbum Dei Audi
Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. (Liber Isaiae 39, 2)
Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum. (Liber Isaiae 39, 5)
Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ! (Liber Isaiae 39, 8)
exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum. (Liber Isaiae 40, 8)
Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum. (Liber Isaiae 41, 28)
Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elegi. (Liber Isaiae 44, 1)
suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens ; qui dico Jerusalem: Habitaberis, et civitatibus Juda: Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo ; (Liber Isaiae 44, 26)
In memetipso juravi ; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. (Liber Isaiae 45, 23)
Et nunc audi hæc delicata, et habitans confidenter, quæ dicis in corde tuo: Ego sum, et non est præter me amplius ; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. (Liber Isaiae 47, 8)
Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. (Liber Isaiae 48, 12)
Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino. (Liber Isaiae 51, 21)
sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. (Liber Isaiae 55, 11)