Mosaico decorativo

Fondare 535 Risultati per: Verbum De Salute

  • exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum. (Liber Isaiae 40, 8)

  • Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum. (Liber Isaiae 41, 28)

  • suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens ; qui dico Jerusalem: Habitaberis, et civitatibus Juda: Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo ; (Liber Isaiae 44, 26)

  • Israël salvatus est in Domino salute æterna ; non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi. (Liber Isaiae 45, 17)

  • In memetipso juravi ; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. (Liber Isaiae 45, 23)

  • sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. (Liber Isaiae 55, 11)

  • Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra ; ipsi autem confundentur. (Liber Isaiae 66, 5)

  • Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. (Liber Ieremiae 1, 2)

  • Et factum est verbum Domini ad me, dicens: (Liber Ieremiae 1, 4)

  • Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video. (Liber Ieremiae 1, 11)

  • Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. (Liber Ieremiae 1, 13)

  • Et factum est verbum Domini ad me, dicens: (Liber Ieremiae 2, 1)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina