Fondare 535 Risultati per: Verbum De Salute
Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: (Liber Iudith 9, 18)
Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. (Liber Esther 7, 8)
(libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem), (Liber Esther 13, 13)
Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)
Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. (Liber Iob 4, 12)
Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. (Liber Iob 5, 4)
Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. (Liber Psalmorum 18, 3)
Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. (Liber Psalmorum 21, 2)
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. (Liber Psalmorum 32, 4)
Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? (Liber Psalmorum 40, 9)
Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. (Liber Psalmorum 44, 2)
In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. (Liber Psalmorum 55, 11)