Fondare 138 Risultati per: Veni
Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores. (Evangelium secundum Marcum 2, 17)
et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. (Evangelium secundum Marcum 5, 23)
Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. (Evangelium secundum Marcum 10, 21)
Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. (Evangelium secundum Lucam 5, 32)
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. (Evangelium secundum Lucam 7, 8)
Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? (Evangelium secundum Lucam 12, 49)
Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. (Evangelium secundum Lucam 18, 22)
et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)
Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide. (Evangelium secundum Ioannem 1, 46)
Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. (Evangelium secundum Ioannem 4, 16)
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 43)