Fondare 284 Risultati per: Venerunt
Statimque rex: Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat. (Liber Esther 5, 5)
Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt. (Liber Esther 6, 14)
Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. (Liber Iob 2, 11)
Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. (Liber Iob 6, 20)
Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. (Liber Iob 19, 12)
Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. (Liber Iob 30, 26)
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 27)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)
prævenerunt me in die afflictionis meæ: et factus est Dominus protector meus. (Liber Psalmorum 17, 19)
Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. (Liber Psalmorum 43, 18)
Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. (Liber Psalmorum 54, 6)
Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum. (Liber Psalmorum 67, 26)