Fondare 19 Risultati per: Vanitas
vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. (Liber Ecclesiastes 6, 2)
Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. (Liber Ecclesiastes 6, 9)
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. (Liber Ecclesiastes 7, 7)
Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est. (Liber Ecclesiastes 8, 10)
Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 12, 8)
Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est: (Liber Ecclesiasticus 34, 5)