Fondare 47 Risultati per: Valle
Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. (Liber II Samuelis 23, 13)
Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroër ad dexteram urbis, quæ est in valle Gad: (Liber II Samuelis 24, 5)
Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem. (Liber II Regum 14, 7)
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim. (Liber I Paralipomenon 11, 15)
Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber I Paralipomenon 14, 9)
Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. (Liber I Paralipomenon 14, 13)
Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia: (Liber I Paralipomenon 18, 12)
Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quæ est juxta Maresa: (Liber II Paralipomenon 14, 10)
Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in præsentem diem. (Liber II Paralipomenon 20, 26)
Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël. (Liber II Paralipomenon 28, 3)
Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum. (Liber II Paralipomenon 33, 6)
et Ono valle artificum. (Liber Nehemiae 11, 35)