Mosaico decorativo

Fondare 12906 Risultati per: Ut

  • Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. (Actus Apostolorum 21, 1)

  • Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. (Actus Apostolorum 21, 3)

  • Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. (Actus Apostolorum 21, 4)

  • Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. (Actus Apostolorum 21, 6)

  • Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. (Actus Apostolorum 21, 7)

  • Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. (Actus Apostolorum 21, 8)

  • Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes. (Actus Apostolorum 21, 9)

  • Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem. (Actus Apostolorum 21, 15)

  • Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. (Actus Apostolorum 21, 16)

  • Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores. (Actus Apostolorum 21, 18)

  • Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. (Actus Apostolorum 21, 19)

  • Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. (Actus Apostolorum 21, 21)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina