Mosaico decorativo

Fondare 12906 Risultati per: Ut

  • Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. (Actus Apostolorum 10, 24)

  • dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. (Actus Apostolorum 10, 28)

  • Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ; (Actus Apostolorum 10, 34)

  • Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. (Actus Apostolorum 10, 38)

  • Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. (Actus Apostolorum 10, 42)

  • Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? (Actus Apostolorum 10, 47)

  • Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. (Actus Apostolorum 10, 48)

  • Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. (Actus Apostolorum 11, 1)

  • Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, (Actus Apostolorum 11, 2)

  • dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis? (Actus Apostolorum 11, 3)

  • Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens: (Actus Apostolorum 11, 4)

  • Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me. (Actus Apostolorum 11, 5)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina