Fondare 12906 Risultati per: Ut
Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli: (Actus Apostolorum 4, 11)
Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: (Actus Apostolorum 4, 13)
Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, (Actus Apostolorum 4, 15)
Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. (Actus Apostolorum 4, 23)
Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. (Actus Apostolorum 4, 32)
Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. (Actus Apostolorum 4, 33)
Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, (Actus Apostolorum 4, 34)
et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. (Actus Apostolorum 4, 35)
Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, (Actus Apostolorum 4, 36)
Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, (Actus Apostolorum 5, 1)
Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? (Actus Apostolorum 5, 3)
Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. (Actus Apostolorum 5, 5)