Fondare 12906 Risultati per: Ut
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 30)
Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 34)
Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. (Evangelium secundum Ioannem 5, 35)
Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: (Evangelium secundum Ioannem 5, 36)
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me: (Evangelium secundum Ioannem 5, 39)
et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 40)
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 45)
Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 47)
Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 4)
Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? (Evangelium secundum Ioannem 6, 5)
Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 6)
Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. (Evangelium secundum Ioannem 6, 7)