Fondare 12906 Risultati per: Ut
Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. (Evangelium secundum Lucam 18, 43)
Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. (Evangelium secundum Lucam 19, 4)
Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. (Evangelium secundum Lucam 19, 8)
Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. (Evangelium secundum Lucam 19, 13)
Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. (Evangelium secundum Lucam 19, 14)
Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. (Evangelium secundum Lucam 19, 15)
Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. (Evangelium secundum Lucam 19, 16)
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? (Evangelium secundum Lucam 19, 23)
Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. (Evangelium secundum Lucam 19, 26)
Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. (Evangelium secundum Lucam 19, 32)
Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? (Evangelium secundum Lucam 19, 33)
Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via: (Evangelium secundum Lucam 19, 36)