Fondare 12906 Risultati per: Ut
Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? (Evangelium secundum Lucam 11, 11)
aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? (Evangelium secundum Lucam 11, 12)
Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. (Evangelium secundum Lucam 11, 14)
Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. (Evangelium secundum Lucam 11, 15)
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. (Evangelium secundum Lucam 11, 18)
Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. (Evangelium secundum Lucam 11, 19)
Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. (Evangelium secundum Lucam 11, 22)
Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. (Evangelium secundum Lucam 11, 27)
Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. (Evangelium secundum Lucam 11, 29)
Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. (Evangelium secundum Lucam 11, 30)
Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. (Evangelium secundum Lucam 11, 33)