Mosaico decorativo

Fondare 12906 Risultati per: Ut

  • Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. (Evangelium secundum Lucam 9, 11)

  • Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)

  • Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. (Evangelium secundum Lucam 9, 13)

  • Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. (Evangelium secundum Lucam 9, 14)

  • Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. (Evangelium secundum Lucam 9, 16)

  • At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. (Evangelium secundum Lucam 9, 19)

  • Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 20)

  • Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. (Evangelium secundum Lucam 9, 23)

  • Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? (Evangelium secundum Lucam 9, 25)

  • Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 27)

  • Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. (Evangelium secundum Lucam 9, 28)

  • Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, (Evangelium secundum Lucam 9, 30)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina