Fondare 12906 Risultati per: Ut
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 34)
Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 37)
Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 38)
Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 42)
Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 46)
Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 5)
Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 7)
Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 11)
Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 12)
Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 15)
Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 18)
dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 24)