Mosaico decorativo

Fondare 12906 Risultati per: Ut

  • Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi. (Prophetia Amos 2, 10)

  • Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno. (Prophetia Amos 2, 13)

  • Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: (Prophetia Amos 2, 14)

  • Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël, super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, dicens: (Prophetia Amos 3, 1)

  • Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? (Prophetia Amos 3, 8)

  • Hæc dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ, sic eruentur filii Israël, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato. (Prophetia Amos 3, 12)

  • quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israël, super eum visitabo, et super altaria Bethel ; et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram. (Prophetia Amos 3, 14)

  • Et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva, et peribunt domus eburneæ, et dissipabuntur ædes multæ, dicit Dominus. (Prophetia Amos 3, 15)

  • Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit. (Prophetia Amos 4, 7)

  • Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 8)

  • Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 10)

  • Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 11)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina