Fondare 12906 Risultati per: Ut
Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris. (Liber Isaiae 43, 26)
Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi. (Liber Isaiae 44, 2)
Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quæ futura sunt annuntient eis. (Liber Isaiae 44, 7)
Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. (Liber Isaiae 44, 9)
Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? (Liber Isaiae 44, 10)
succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus ; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit: (Liber Isaiae 44, 14)
et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactus est ; et succendit et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum et adoravit ; fecit sculptile, et curvatus est ante illud. (Liber Isaiae 44, 15)
reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu ! (Liber Isaiae 44, 17)
Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam? (Liber Isaiae 44, 19)
Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te. (Liber Isaiae 44, 22)
Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum ; (Liber Isaiae 44, 24)
Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur: (Liber Isaiae 45, 1)