Fondare 12906 Risultati per: Ut
Numquid tota die arabit arans ut serat? proscindet et sarriet humum suam? (Liber Isaiae 28, 24)
Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit ; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo. (Liber Isaiae 28, 27)
Panis autem comminuetur ; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum. (Liber Isaiae 28, 28)
Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam. (Liber Isaiae 28, 29)
Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum: solemnitates evolutæ sunt. (Liber Isaiae 29, 1)
Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt ; (Liber Isaiae 29, 5)
Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam. (Liber Isaiae 29, 7)
Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion. (Liber Isaiae 29, 8)
Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. (Liber Isaiae 29, 11)
Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, (Liber Isaiae 29, 13)
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo ; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. (Liber Isaiae 29, 14)
Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium ; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? (Liber Isaiae 29, 15)