Fondare 12906 Risultati per: Ut
Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. (Liber Isaiae 7, 15)
et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus. (Liber Isaiae 7, 19)
In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. (Liber Isaiae 7, 20)
Et erit in die illa: nutriet homo vaccam boum, et duas oves, (Liber Isaiae 7, 21)
et præ ubertate lactis comedet butyrum ; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ. (Liber Isaiae 7, 22)
Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens: (Liber Isaiae 8, 11)
et erit vobis in sanctificationem ; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël ; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. (Liber Isaiae 8, 14)
ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. (Liber Isaiae 8, 20)
et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua. (Liber Isaiae 8, 22)
Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. (Liber Isaiae 9, 3)
Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. (Liber Isaiae 9, 4)
Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 6)